- VALLIS Rephaim
- VALLIS Rephaimin Iudaea, iuxta Hierosolymam sita erat, versus Occidentem. Eusebio Κοιλὰς Τιτάνων, et hinc Coelas Titanorum Hieronymo, Id enim Iosuae c. 15. v. 8. et c. 18. v. 16. non obscure innuitur. Inde versus Austrum extensa, Bethlehemum usque pertingebat. Iosephus, Antiqq. Iud. l. 7. c. 10. In illa valle castrametatus est, quae 20. stadiorum spatiô usque Bethlemam pertingit. Et post hauc Clauthmon, id est, Locus flentium, Adrichomio Clauthomon: silva nempe illa, in qua David Rex Hierosolymis egreslus Palaestinos in Valle Rephaim castrametantes a tergo invasit. Vide eundem l. 7. c. 4. coll. cum Paraphrasi LXX. 2. Reg. c. 5. v. 23. In exnemo eius Bethlehemum situm erat; et stadiis quidem 20. Hierosolymis, ad Austrum. Occidentem vero Vallis Clauthmon habebat: Orientem Hierosolyma: ad Boream Beniaminitis Tribus erat. Vide Auctorem Anonymum praefatum ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.